monumenta.ch > Hieronymus > sectio 100 > 43 > sectio 60 > sectio 20 > sectio 34 > sectio 49 > 4 > sectio 210 > sectio 18 > sectio 49 > sectio 67 > sectio 326 > 5 > sectio 239 > 6 > 6 > sectio 31 > 1 > 9 > sectio 39 > sectio 2 > sectio 107 > bnf10439.192 v > sectio 2 > sectio 51 > sectio 411 > sectio > sectio 53 > 20
Ambrosius, Hexaemeron, 5, XIX. <<<     >>> XXI.

CAPUT XX. SHOW APPARATUS

0 Vultures, quae sine maris copula gignere dicuntur, virginei partus possibilitatem astruere.
64 Diximus de viduitate avium, eamque ab illis primum exortam esse virtutem: nunc de integritate dicamus, quae in pluribus quidem avibus ita esse asseveratur, ut possit etiam in vulturibus deprehendi. Negantur enim vultures indulgere concubitu, et coniugali quodam usu nuptialisque copulae sorte misceri, atque ita sine ullo masculorum concipere semine, et sine coniunctione generare, natosque ex his in multam aetatem longaevitate procedere; ut usque ad centum annos vitae eorum series producatur, nec facile eos angusti aevi finis excipiat.
65 Quid aiunt, qui solent nostra ridere mysteria, cum audiunt quod virgo generavit, et impossibilem innuptae, cuius pudorem nulla viri consuetudo temerasset, existimant partum? Impossibile putatur in Dei Matre, quod in vulturibus possibile non negatur? Avis sine masculo parit, et nullus refellit; et quia desponsata viro Maria virgo peperit, pudori eius faciunt quaestionem. Nonne advertimus quod Dominus ex ipsa natura plurima exempla ante praemisit, quibus susceptae incarnationis decorem probaret, et astrueret veritatem?